VI
Quam legis ex illis tibi uenit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis. sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum; ei mihi, plus illud quam tua uota ualet. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta 5 iam tempus lustri transit in alterius. perstat enim Fortuna tenax, uotisque malignum opponit nostris insidiosa pedem. certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice uoce loqui; 10
bruto B2H2 bruto amico suo M ad brutum FI2 || 1 illis] ipsis T || 3 tu quod] tu qui Lac, ut uid quod tu IT || 4 ei edd hei Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz) et BCM1FILT si H heu M2ul || illud] istud H || ualet] ualent FIT H, ut uid || 5 Scythia] sythia HIL scithica M || Olympias acta LT olympias acta est BMFHI olimpia facta est C || 5-6 Olympias acta iam Housman (Owen) Olympias acta est. iam edd || 7 perstat] praestat CP || 8 opponit] opposuit H || nostris in loco a prima manu relicto add F2 nostrIs B2c || insidiosa] insidiosam Cac inuidiosa FHM2 || 9 eras] erat (B1)C || pro me, Fabiae] fabie pro me I || laus BCMHILTF3 dux F1 lux F2, probante Burman || maxime] maxima CP
occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis (nec fueram tanti) me reor esse tuae. iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; ipsum morte tua concidit auxilium. coeperat Augustus detectae ignoscere culpae; 15 spem nostram terras deseruitque simul. quale tamen potui de caelite, Brute, recenti uestra procul positus carmen in ora dedi; quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum iam modus et sacrae mitior ira domus. 20 te quoque idem liquido possum iurare precari, o mihi non dubia cognite Brute nota; nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem, hic tamen aduerso tempore creuit amor,
11 occidis] occidit (B1)C || preces] pedes M || causamque] causAQVE B2c || ego add F2 || 12 fueram] fuero BC fuerim British Library Burney 220, saec xii-xiii (André) || 13 timeo nostram cuiquam] timeo cuiquam nostram F nostram cuiquam timeo I || 14 tua] tuæ C(=tuae) || concidit] consul Bac constitit Némethy || 15 Augustus] augstus Iac augustum Lac || detectae scripsi deceptae codd decepti J. N. Grant || 18 positus] positis C || 21 te quoque] teque I || idem] iam F || possum] possim F possem T || 22 cognite] condite M2ul || nota] fide LTM2ulF2ul || 24 hic] plus T || aduerso] auerso H || creuit ex creauit H
quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret 25 passuros poenam crederet esse duos. lenem te miseris genuit Natura, nec ulli mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, ut qui quid ualeas ignoret Marte forensi posse tuo peragi uix putet ore reos. 30 scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem. cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae, uerba uelut taetrum singula uirus habent; hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis 35 sentire et linguae tela subire tuae, quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes istius ingenui pectoris esse negent.
26 crederet] diceret F2ul || 27 lenem] lene C || 29 ignoret] ignorat TP || Marte BCHI in arte MFLT || 30 tuo] tuos M || 31 eiusdem est] eisdem est Fac, ut uid eiusdem Heinsius 'cum tribus libris' || uidentur BMFH, sicut coni Bentley uidetur CILT || 33 est] est seuere Mac || 34 taetrum R. J. Tarrant tinctum BCM1FHILT tritum M2ul coctum M2ul tinctu Ehwald (KB 83) tinguat Merkel (1884) || 36 linguae ex linge B || 37 limantur] limatur C || 38 ingenui pectoris scripsi ingenium corporis codd ingenium nominis D. R. Shackleton Bailey
at si quem laedi fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo; 40 hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum notitiam pars est infitiata mei. immemor illorum, uestri non immemor umquam qui mala solliciti nostra leuastis, ero, et prius hic nimium nobis conterminus Hister 45 in caput Euxino de mare uertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas,