HKB

← back

Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences

Martin Luther · 1517-10-31 primary

passage 6 of 8 · (6/8)

↪ you wandered here via “Non sum dignus Luke vii 6” — the connecting lines are tinted below

  1. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.

  2. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem.

  3. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.

  4. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.

  5. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.

  6. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere.

  7. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.

  8. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.

  9. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter.

  10. [26] Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.

  11. [27] Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.

  12. [28] Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.

  13. [29] Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.

  14. [30] Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.

  15. [31] Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.

  16. [32] Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.

  17. [33] Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.

  18. [34] Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.

  19. [35] Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.

  20. [36] Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam.

  21. [37] Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.

  22. [38] Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.

  23. [39] Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.

  24. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.

  25. [41] Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.

  26. [42] Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.

  27. [43] Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet.

  28. [44] Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.

  29. [45] Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat.

  30. [46] Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere.

  31. [47] Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.

  32. [48] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam.

  33. [49] Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant.

  34. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.

  35. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.

← previous passage read in the full work → next passage →
Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences · Martin Luther · 1517