HKB

← back

Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences

Martin Luther · 1517-10-31 primary

passage 7 of 8 · (7/8)

Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.

  1. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 3. [53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.

  2. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.

  3. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.

  4. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.

  5. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.

  6. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.

  7. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.

  8. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.

  9. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.

  10. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.

  11. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.

  12. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.

  13. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.

  14. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.

  15. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.

  16. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.

  17. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.

  18. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.

  19. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,

  20. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,

  21. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.

  22. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.

  23. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.

  24. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.

  25. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.

  26. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.

  27. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.

  28. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?

  29. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?

  30. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate?

  31. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?

  32. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?

← previous passage read in the full work → next passage →
Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences · Martin Luther · 1517